Hieronymus, Commentarii, in Danielem
Edition: J.-P. Migne PL24-26, 1845

Caput XIAPPARAT MIGNE EINBLENDEN

1Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam, ut confortaretur et roboraretur. Ego, inquit Daniel, ab anno primo regis Darii qui subvertit Chaldaeos, et me de manu inimicorum, quantum in se fuit, liberavit (ob custodiam meam etiam lacum leonum suo signans annulo, ne me adversarii interficerent), stabam in conspectu Dei, et rogabam eius clementiam, pro eo qui me diligebat, ut confortaretur, vel ipse, vel regnum eius, et roboraretur. Cumque in oratione persisterem, haec, Domino respondente, cognovi.
2 Consuetudinis autem prophetarum est, repente personas introducere sine ulla praefatione verborum: ut est illud in psalmo tricesimo primo; cum enim rogasset Dominum propheta, et dixisset: Tu es refugium meum a tribulatione mea quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me, repente persona Dei introducitur respondentis: Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris: firmabo super te oculos meos. Ergo et nunc narrante propheta: Ab anno primo Darii Medi, stabam et deprecabar, ut confortaretur et roboraretur eius imperium, Deus repente respondit:
3---Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Estque sensus: Quia vis nosse de Persarum regibus quid futurum sit, audi ordinem rerum, et ausculta quod quaeris.
4 Et ecce tres adhuc reges stabunt in Perside: et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes: et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae. Quatuor reges post Cyrum dicit in Perside surrecturos, Cambysen filium Cyri, et Smerden Magum qui Pantapten filiam Cambysis duxit uxorem.
5 Qui cum a septem Magis fuisset occisus, et in locum eius Darius suscepisset imperium, eadem Pantaptes nupsit Dario, et ex eo Xerxen genuit filium, qui potentissimus rex et ditissimus, adversum Graeciam innumerabilem duxit exercitum, et ea gessit quae Graecorum narrant historiae. Succendit enim Athenas sub principe Callia, bellumque eo tempore gestum est in Thermopylis, et apud Salaminam navale certamen: quando Sophocles et Euripides clari habebantur, et Themistocles in Persas fugiens, hausto tauri sanguine, periit.
6 Frustra igitur quidam Darium regem quartum, qui ab Alexandro superatus est, scribit; qui non quartus, sed quartus decimus post Cyrum Persarum rex fuit: quem septimo imperii sui anno et superavit et occidit Alexander. Et notandum quod, quatuor post Cyrum regibus Persarum enumeratis, novem praeterierit et transierit ad Alexandrum.
7 Non enim curae fuit spiritui prophetali historiae ordinem sequi, sed praeclara quaeque perstringere.
8Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa: et faciet quod placuerit ei. Et cum steterit, conteretur regnum eius. Perspicue de magno Alexandro rege Macedonum loquitur, qui Philippi filius fuit: hic enim Illyricis, Thracibusque superatis, victa Graecia Thebisque subversis, transivit in Asiam: et fugatis Darii ducibus, urbem Sardis cepit: posteaque capta India, et urbe Alexandria condita, cum triginta et duos aetatis haberet annos, et duodecimum imperii annum, in Babylone veneno periit.
9Et dividetur in quatuor ventos coeli; sed non in posteros eius, neque secundum potentiam illius qua dominatus est. Post Alexandrum in quatuor ventos coeli: orientem videlicet, et occidentem, meridiem, et septentrionem, regnum illius divisum est. In Aegypto enim primus regnavit Ptolemaeus Lagi filius, id est, ad meridiem.
10 In Macedonia Philippus, qui et Arideus, frater Alexandri, id est, ad occidentem. Syriae et Babylonis, et superiorum locorum, Seleucus Nicanor, id est, ad orientem. Asiae et Ponti caeterarumque in ipsa plaga provinciarum Antigonus, id est, ad septentrionem. Haec secundum totius orbis plagas dicimus. Caeterum qui in Iudaea est, ad Aquilonem Syriam, et ad Meridiem Aegyptum habet.
11 Quod autem ait: sed non in posteros eius, hoc significat, quod liberos non habuerit: sed regnum ipsius in alienos laceratum sit: excepto fratre Philippo, qui Macedonas tenuit. Neque secundum potentiam illius qua dominatus est. Divisum enim in quatuor partes regnum imbecillius fuit: dum adversus se dimicant, et intestino furore bacchantur.
12 Lacerabitur enim eius regnum etiam in externos: exceptis his. Praeter regna quatuor, Macedoniae, Asiae, Syriae et Aegypti, etiam in alios obscuriores, et minores reges Macedonum regnum laceratum est. Significat autem Perdiccam, et Crateron, et Lysimachum. Nam Cappadocia, et Armenia, Bithynia, et Heraclia, Bosphorusque et aliae provinciae de potestate Macedonum recedentes, diversos sibi reges constituerunt.
13Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Aegypto, et vir prudentissimus fortissimusque ac ditissimus fuit, et tantae potentiae, ut Pyrrhum regem Epirotarum expulsum restituerit in regnum, Cyprumque obtinuerit et Phoenicen: et victo Demetrio filio Antigoni, Seleuco regni sui partem, quae ab Antigono fuerat ablata, restituerit: Cariam quoque obtineret, et multas insulas urbesque et regiones, de quibus non est huius temporis scribere.
14 Idcirco autem caetera regna dimittens, Macedoniae videlicet et Asiae, tantum de Aegypti et Syriae narrat regibus: quia in medio Iudaea posita, nunc ab illis, nunc ab istis regibus tenebatur. Et Scripturae sanctae propositum est, non externam absque Iudaeis historiam texere, sed eam quae Israeli populo copulata est.
15 Et de principibus eius praevalebit super eum: et dominabitur ditione. Multa enim dominatio eius. Iste est Ptolemaeus Philadelphus secundus rex Aegypti, filius Ptolemaei superioris: sub quo LXX interpretes Alexandriae Scripturam sanctam in Graecum dicuntur vertisse sermonem: qui et Eleazaro pontifici multa Ierosolymam, et in templi donaria vasa transmisit: cuius bibliothecae praefuit Demetrius Phalereus, idem apud Graecos orator, et philosophus: tantaeque potentiae fuisse narratur, ut Ptolemaeum patrem vinceret.
16 Narrant enim historiae habuisse eum peditum ducenta millia, equitum viginti millia, curruum vero duo millia, elephantos quos primus eduxit ex Aethiopia, quadringentos. Naves longas, quas nunc Liburnas vocant, mille quingentas; alias ad cibaria militum deportanda, mille: auri quoque et argenti grande pondus: ita ut de Aegypto per singulos annos quatuordecim millia, et octingenta talenta argenti acceperit: et frumenti artabas (quae mensura tres modios et tertiam modii partem habet) quinquies et decies centena millia.
17Et post finem annorum foederabuntur (sive, ut Theodotio interpretatus est: Et post annos illius commiscentur). Filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis, facere amicitiam: et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam iuvenes eius: qui confortabant eam in temporibus. Primum Syriae regnavit, ut diximus, Seleucus, cognomento Nicanor.
18 Secundus Antiochus, qui appellatus est Sother. Tertius et ipse Antiochus, qui vocabatur Θεὸς, id est, Deus. Iste adversus Ptolemaeum Philadelphum, qui secundus imperabat Aegyptiis, gessit bella quamplurima, et totis Babylonis atque Orientis viribus dimicavit. Volens itaque Ptolemaeus Philadelphus post multos annos molestum finire certamen, filiam suam nomine Berenicen, Antiocho uxorem dedit, qui de priore uxore nomine Laodice, habebat duos filios, Seleucum, qui cognominatus est Callinicus, et alterum Antiochum.
19 Deduxitque eam usque Pelusium: et infinita auri, et argenti millia dotis nomine dedit: Unde φορνοφόρος, id est, dotalis appellatus est. Antiochus autem Berenicen consortem regni habere se dicens, et Laodicen in concubinae locum, post multum temporis amore superatus, Laodicen cum liberis suis reducit in regiam.
20 Quae metuens ambiguum viri animum, ne Berenicen reduceret, virum per ministros veneno interfecit. Berenicen autem cum filio qui ex Antiocho natus erat, Icadioni et Genneo Antiochiae principibus occidendam tradidit: filiumque suum maiorem Seleucum Callinicum in patris loco regem constituit. Et hoc est quod nunc dicitur: Post multos annos Ptolemaeus Philadelphus et Antiochus Θεὸς facient amicitias: et filia Austri regis, hoc est Ptolemaei, veniet ad regem Aquilonis, id est, ad Antiochum, ut inter patrem ac virum iungat amicitias. Et non poterit, inquit, obtinere, nec semen illius stare in regno Syriae; sed et ipsa Berenice, et qui eam adduxerunt, interficientur.
21 Rex quoque Antiochus qui confortabat eam, hoc est, per quem poterat praevalere, veneno uxoris occisus est.
22Et stabit de germine radicum eius plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis Aquilonis, et abutetur eis, et obtinebit. Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa auri et argenti captiva ducet in Aegyptum: ipse praevalebit adversus regem Aquilonis. Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam. Occisa Berenice, et mortuo Ptolemaeo Philadelpho patre eius in Aegypto, frater illius et ipse Ptolemaeus cognomento Evergetes, tertius successit in regnum, de plantatione et de germine radicis eius, eo quod esset germanus: et venit cum exercitu magno, et ingressus est provinciam regis Aquilonis, id est, Seleuci cognomento Callinici, qui cum matre Laodice regnabat in Syria, et abusus est eis, et obtinuit, intantum ut Syriam caperet, et Ciliciam, superioresque partes trans Euphraten, et propemodum universam Asiam.
23 Cumque audisset in Aegypto seditionem moveri, diripiens regnum Seleuci, quadraginta millia talentorum argenti tulit, et vasa pretiosa simulacraque deorum, duo millia quingenta: in quibus erant et illa quae Cambyses, capta Aegypto, et in Persas portaverat. Denique gens Aegyptiorum idololatriae dedita: quia post multos annos deos eorum retulerat, Evergeten eum appellavit.
24 Et Syriam quidem ipse obtinuit; Ciliciam autem amico suo Antiocho gubernandam tradidit, et Xanthippo, alteri duci, provincias trans Euphraten.
25Filii autem eius provocabuntur: et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum: et veniet properans, et inundans, et revertetur, et concitabitur: et congredietur cum robore eius. Post fugam et mortem Seleuci Callinici, duo filii eius Seleucus cognomento Ceraunus, et Antiochus qui appellatus est Magnus, provocati spe victoriae et ultione parentis, exercitu congregato adversus Ptolemaeum Philopatorem, arma corripiunt.
26 Cumque Seleucus maior frater, tertio anno imperii esset occisus in Phrygia per dolum Nicanoris et Apaturii: exercitus qui erat in Syria Antiochum fratrem eius cognomento Magnum de Babylone vocavit ad regnum. Et propterea nunc infert, quod duo quidem filii provocati sunt, et congregaverunt multitudinem exercituum plurimorum.
27 Sed quod unus Antiochus Magnus venerit de Babylone in Syriam, quae eo tempore tenebatur a Ptolemaeo Philopatore filio Evergetis, qui quartus regnavit in Aegypto; cumque pugnasset adversum duces eius, immo proditione Theodotii obtinuisset Syriam, quae per successionem iam a regibus Aegypti tenebatur, in tantam venit audaciam, contempta luxuria Philopatoris, et magicis artibus, quibus inservire dicebatur, ut ultro Aegyptiis bellum conaretur inferre.
28Et provocatus rex Austri, egredietur, et pugnabit adversum regem Aquilonis: et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius. Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor eius: quia deiiciet multa millia: sed non praevalebit. Ptolemaeus enim cognomento Philopator, amissa Syria, proditione Theodotii, congregavit plurimam multitudinem, et ingressus est adversus Antiochum Magnum, quem nunc regem Aquilonis vocat, iuxta situm Aegypti et Iudaeae provinciae; idem enim locus pro qualitate regionis, alteri ad Austrum, alteri ad Aquilonem situs est.
29 Verbi gratia: Si de Iudaea dicamus, Aegyptiis ad aquilonem, Syriis ad austrum est. Inito ergo certamine iuxta oppidum Raphiae, quod in foribus Aegypti est, omnem Antiochus amisit exercitum, et per deserta fugiens, pene captus est. Cumque cessisset Syria, ad extremum foedere et quibusdam conditionibus pugna finita est.
30 Et hoc est quod Scriptura nunc dicit: Deiiciet multa millia, Ptolemaeus Philopator; sed non praevalebit. Adversarium enim suum capere non potuit. Quodque sequitur.
31Et convertetur rex Aquilonis, et praeparabit multitudinem multo maiorem quam prius, et in fine temporum, annorumque veniet, properans cum exercitu magno et opibus nimiis. Et in temporibus illis, multi consurgent adversum regem Austri. Antiochum Magnum significat, qui contempta Ptolemaei Philopatoris ignavia, eo quod deperiret Agathocleam psaltriam, fratremque eius, et ipsum Agathoclen haberet concubinum, quem postea Aegypti ducem constituit, incredibilem de superioribus locis Babylonis exercitum congregavit.
32 Et Ptolemaeo Philopatore mortuo, adversum filium eius, qui tunc quatuor annorum erat, et vocabatur Ptolemaeus Ἐπιφανὴς, rupto foedere, movit exercitum. Tantae enim dissolutionis et superbiae Agathocles fuit, ut subditae prius Aegypto provinciae rebellarent: ipsaque Aegyptus seditionibus vexaretur.
33 Philippus quoque rex Macedonum, et Magnus Antiochus, pace facta, adversum Agathoclen et Ptolemaeum Epiphanen dimicarent, sub hac conditione, ut proximas civitates regno suo singuli de regno Ptolemaei iungerent. Et hoc est quod nunc dicit, multos consurgere adversus regem Austri, Ptolemaeum scilicet Epiphanen, qui erat aetate puerili.
34 Filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruant. Pugnantibus contra se Magno Antiocho et ducibus Ptolemaei, in medio Iudaea posita in contraria studia scindebatur: Aliis Antiocho, aliis Ptolemaeo faventibus. Denique Onias sacerdos assumptis Iudaeorum plurimis fugit in Aegyptum, et a Ptolemaeo honorifice susceptus, accepit eam regionem quae Heliopoleos vocabatur: et concedente rege, templum exstruxit in Aegypto simile templi Iudaeorum, quod permansit usque ad imperium Vespasiani, annis ducentis quinquaginta. Ipsa autem urbs quae vocabatur Oniae, dimicantibus postea adversus Romanos Iudaeis, ad solum usque deleta est: et neque urbis, neque templi, ullum restat vestigium.
35 Sub occasione ergo Oniae Pontificis, infinita examina Iudaeorum Aegyptum confugerunt. Eo tempore et Cyrenaeorum multitudine repleta est. Asserebat enim Onia se Isaiae implere vaticinium scribentis: Erit altare Domini in Aegypto, et titulus Domini in terminis eius. Et hoc est quod nunc dicit: Filii praevaricatorum populi tui, qui dereliquerunt legem Domini, volentes in alio loco praeterquam iussum erat, Deo victimas immolare, extollentur in superbiam, et visionem, hoc est, Domini praeceptum se implere iactabunt.
36 Sed corruent: quia et templum et urbs postea destruentur. Cumque Antiochus teneret Iudaeam, missus Scopas Aetholus, dux Ptolemaei partium, adversus Antiochum fortiter dimicavit, cepitque Iudaeam, et optimates Ptolemaei partium secum abducens, in Aegyptum reversus est.
37Et veniet rex Aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas, et brachia Austri non sustinebunt: et consurgent electi eius ad resistendum, et non erit fortitudo. Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius: et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu eius. Antiochus enim volens Iudaeam recuperare, et Syriae urbes plurimas, Scopam ducem Ptolemaei iuxta fontes Iordanis, ubi nunc Paneas condita est, inito certamine fugavit, et cum decem millibus armatorum obsedit clausum in Sidone.
38 Ob quem liberandum misit Ptolemaeus duces inclytos Eropum, et Menoclem, et Damoxenum. Sed obsidionem solvere non potuit: donec fame superatus Scopas manus dedit, et nudus cum sociis dimissus est. Quodque ait, Comportabit aggerem, illud significat, quod praesidium Scopae in arce Ierosolymorum, annitentibus Iudaeis, multo tempore oppugnarit: et ceperit alias urbes, quae prius a Ptolemaei partibus tenebantur, Syriae, et Ciliciae, et Lyciae. Eo enim tempore captae sunt Aphrodisias, et Soloe, et Zephyrion, et Mallos, et Anemurium, et Selenus, et Coracesium, et Coricus, et Andriace, et Limyra, et Patara, et Xanthus, et ad extremum Ephesus: de quibus universis et Graeca, et Romana narrat historia.
39 Quodque intulit: Et stabit in terra inclyta, et consumetur, sive perficietur in manu eius; terram inclytam, sive, ut Septuaginta interpretati sunt, voluntatis, hoc est, quae complaceat Deo, Iudaeam significat, et proprie Ierusalem, in qua honorifice susceptos eos qui partium Scopae erant, prosecutus est.
40 Pro terra inclyta, quod interpretatus est Aquila, quem nos in hoc loco secuti sumus, Theodotio ipsum Hebraicum verbum posuit σαβὶν, pro quo Symmachus vertit, terram fortitudinis.
41Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo. Et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illum. Ut evertat illum, hoc est, Ptolemaeum, sive illud, hoc est, regnum eius. Volens Antiochus non solum Syriam, et Ciliciam, et Lyciam, et alias provincias, quae Ptolemaei fuerant partium, possidere, sed in Aegyptum quoque regnum suum extendere, filiam suam Cleopatram per Euclem Rhodium septimo anno regni adolescentis, despondit Ptolemaeo, et tertiodecimo anno tradidit, data ei dotis nomine omni Coelesyria et Iudaea.
42 Filiam autem feminarum per πλεονασμὸν vocat, ut est illud poeticum: . . . . . . . . . . . . Sic ore locuta est. . . . . . . . . Vocemque his auribus hausi.
43Et non stabit, nec illius erit. Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas: et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum. Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur. Neque enim obtinere potuit Aegyptum: quia Ptolemaeus Epiphanes et duces eius, sentientes dolum, cautius se egerunt, et Cleopatra magis viri partes, quam parentis fovit.
44 Unde venit se ad Asiam, et navali certamine adversum plurimas insulas dimicans, cepit Rhodum, et Samum, et Colophonam, et Phoceam, et alias multas insulas. Sed occurrit ei L. Scipio Nasica cum fratre suo Publio Scipione Africano, qui Annibalem vicerat. Cum enim consul Nasica frater Africani hebetioris esset ingenii, et contra regem potentissimum senatus ei bellum nollet credere, spontaneam legationem obtulit Africanus pro fratris iniuria.
45 Victus ergo Antiochus, intra Taurum regnare iussus est, et inde fugit ad Apamiam, ac Susam, et ultimas regni sui penetravit urbes. Cumque adversum Elimaeos pugnaret, cum omni est deletus exercitu. Et hoc est, quod nunc Scriptura dicit, quod multas insulas ceperit: et vincente Romano, regnum Asiae perdiderit: et opprobrium eius conversum sit in caput eius: et ad extremum de Asia fugiens, reversus sit ad imperium terrae suae, et impegerit atque corruerit, et locus eius non sit inventus.
46Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio. Seleucum dicit cognomento Philopatorem filium Magni Antiochi, qui nihil dignum Syriae et patris gessit imperio, et absque ullis praeliis inglorius periit. Porro Porphyrius non vult hunc esse Seleucum, sed Ptolemaeum Epiphanen, qui Seleuco sit molitus insidias, et adversum eum exercitum praepararit, et idcirco veneno sit interfectus a ducibus suis.
47 Quod cum unus ab illo quaereret, tantas res moliens ubi haberet pecuniam? respondit, sibi amicos esse divitias. Quod cum divulgatum esset in populis, timuerunt duces ne auferret eorum substantiam, et idcirco eum maleficis artibus occiderunt. Sed quomodo potest in loco Magni Antiochi stare Ptolemaeus, qui hoc omnino non fecit: maxime cum LXX interpretati sunt, et stabit de radice eius plantatio, id est, de germine eius, et semine, percutiens dignitatem imperii: et in paucis diebus conteretur absque ira et praelio? Hebraei vilissimum et indignum decore regio Tryphonem intelligi volunt, qui tutor pueri arripuit tyrannidem.
48Et stabit in loco eius despectus: et non tribuetur ei honor regius, et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius, et conterentur insuper et dux foederis. Et post amicitias cum eo faciet dolum, et ascendet, et superabit in modico populo. Et abundantes, et uberes urbes ingredietur: et faciet quae non fecerunt patres eius, et patres patrum eius: rapinas, et praedam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus. Hucusque ordo historiae sequitur, et inter Porphyrium ac nostros, nulla contentio est. Caetera quae sequuntur usque ad finem voluminis, ille interpretatur super persona Antiochi qui cognominatus est Epiphanes, frater Seleuci, filius Antiochi Magni, qui post Seleucum undecim annis regnavit in Syria, obtinuitque Iudaeam, sub quo Legis Dei persecutio et Machabaeorum bella narrantur.
49 Nostri autem haec omnia de Antichristo prophetari arbitrantur qui ultimo tempore futurus est. Cumque eis videatur illud opponi: quare tantos in medio dereliquerit sermo propheticus, a Seleuco usque ad consummationem mundi: respondent quod et in priori historia ubi de regibus Persicis dicebatur, quatuor tantum reges post Cyrum Persarum posuerit, et multis in medio transilitis, repente venerit ad Alexandrum regem Macedonum: et hanc esse Scripturae sanctae consuetudinem, non universa narrare, sed ea quae maiora videantur exponere.
50 Cumque multa quae postea lecturi et exposituri sumus, super Antiochi persona conveniant, typum eum volunt Antichristi habere: et quae in illo ex parte praecesserint, in Antichristo ex toto esse complenda. Et hunc esse morem Scripturae sanctae, ut futurorum veritatem praemittat in typis, iuxta illud, quod de Domino Salvatore in septuagesimo primo psalmo dicitur, qui praenotatur Salomonis, et omnia quae de eo dicuntur, Salomoni non valent convenire: Neque enim permansit ille cum sole et ante lunam generationis generationum: neque dominatus est a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, nec omnes gentes servierunt ei, neque ante solem permansit nomen eius: nec benedictae sunt in ipso omnes tribus terrae, neque omnes gentes magnificaverunt eum.
51 Ex parte autem et quasi in umbra, et imagine veritatis in Salomone praemissa sunt, ut in Domino Salvatore perfectius implerentur. Sicut igitur Salvator habet, et Salomonem, et caeteros sanctos, in typum adventus sui: sic et Antichristus pessimum regem Antiochum, qui sanctos persecutus est, templumque violavit, recte typum sui habuisse credendus est.
52 Sequamur igitur expositionis ordinem, et iuxta utramque explanationem, quid adversariis, quid nostris videatur, breviter annotemus. Stabit, inquiunt, in loco Seleuci, frater eius Antiochus Epiphanes, cui primum ab his qui in Syria Ptolemaeo favebant non dabatur honor regius, sed postea simulatione clementiae obtinuit regnum Syriae.
53 Et brachia pugnantis Ptolemaei, et universa vastantis, expugnata sunt a facie Antiochi atque contrita. Brachia autem fortitudinem vocat: unde et manus appellatur exercitus multitudo. Et non solum, ait, Ptolemaeum vicit fraudulentia, sed ducem quoque foederis, hoc est, Iudam Machabaeum superavit dolis. Sive quod dicit hoc est: Cum ipse obtulisset pacem Ptolemaeo, et fuisset dux foederis, postea est ei molitus insidias.
54 Ptolemaeum autem hic non Epiphanen significat, qui quintus regnavit in Aegypto, sed Ptolemaeum Philometorem, filium Cleopatrae sororis Antiochi, cuius hic avunculus fuit. Et cum post mortem Cleopatrae Eulaius eunuchus nutritius Philometoris, et Leneus Aegyptum regerent, et repeterent Syriam quam Antiochus fraude occupaverat, ortum est inter avunculum et puerum Ptolemaeum praelium.
55 Cumque inter Pelusium et montem Casium praelium commisissent, victi sunt duces Ptolemaei. Porro Antiochus parcens puero, et amicitias simulans, ascendit Memphim, et ibi ex more Aegypti regnum accipiens, puerique rebus se providere dicens, cum modico populo omnem Aegyptum subiugavit sibi, et abundantes atque uberrimas ingressus est civitates.
56 Fecitque quae non fecerunt patres eius, et patres patrum illius. Nullus enim regnum Syriae ita vastavit Aegyptum; et omnes eorum divitias dissipavit; et callidus fuit, ut prudentes cogitationes eorum qui duces pueri erant, sua fraude subverteret. Haec Porphyrius sequens, Sutorium sermone laciniosissimo prosecutus est, quae nos brevi compendio diximus. Nostri autem et melius interpretantur, et rectius: quod in fine mundi haec sit facturus Antichristus, qui consurgere habet de modica gente, id est, de populo Iudaeorum, et tam humilis erit atque despectus, ut ei non detur honor regius, et per insidias et fraudulentiam obtineat principatum, et brachia pugnantis populi Romani expugnentur ab eo, et conterantur: et hoc faciet quia simulabit se ducem esse foederis, hoc est, Legis et Testamenti Dei.
57 Et ingredietur urbes ditissimas, et faciet quae non fecerunt patres eius, et patres patrum illius. Nullus enim Iudaeorum absque Antichristo in toto umquam orbe regnavit. Et contra firmissimas cogitationes sanctorum inibit consilium, facietque universa usque ad tempus: donec eum Dei voluntas facere ista permiserit.
58Et concitabitur fortitudo eius, et cor eius adversus regem Austri in exercitu magno. Et rex Austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversum eum consilia. Et comedentes panem cum eo conterent eum: exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi. Haec Porphyrius interpretatur de Antiocho, qui adversus Ptolemaeum sororis suae filium profectus est cum exercitu magno.
59 Sed et rex Austri, id est, duces Ptolemaei provocati sunt ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis, et non potuerunt resistere Antiochi consiliis fraudulentis; qui simulavit pacem cum sororis filio, et comedit cum eo panem, et postea occupavit Aegyptum. Nostri autem secundum superiorem sensum interpretantur omnia de Antichristo, qui nasciturus est de populo Iudaeorum, et de Babylone venturus, primum superaturus est regem Aegypti, qui est unus de tribus cornibus, de quibus antea iam diximus.
60Duorum quoque regum cor erit ut male faciant, et ad mensam unam mendacium loquentur, et non proficient: quia adhuc finis in aliud tempus. Et revertetur in terram suam cum multis opibus. Nulli dubium est quin Antiochus pacem cum Ptolemaeo fecerit, et inierit cum eo convivium, et dolos machinatus sit, et nihil profecerit: quia regnum eius non potuerit obtinere, sed a militibus Ptolemaei eiectus sit.
61 Verum ex eo quia Scriptura nunc dicit duos fuisse reges, quorum cor fuerit fraudulentum, ut sibi mutuo malefacerent, hoc secundum historiam non potest demonstrari. Ptolemaeus enim parvus aetate erat, et deceptus Antiochi fraude, illi malum cogitare quid potuit? Unde volunt nostri haec omnia referre ad Antichristum et ad regem Aegypti, quem primum superatus est.
62Et cor eius adversum Testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. Statuto tempore revertetur, et venient ad Austrum: et non erit priori simile novissimum. Et veniet super eum trieres, et Romani, et percutietur. Sive ut alius interpretatus est: et comminabuntur ei. Et Graeca, et Romana narrat historia, postquam reversus est Antiochus expulsus ab Aegyptiis, venisse eum in Iudaeam, hoc est, adversus Testamentum sanctum, et spoliasse templum, et auri tulisse quamplurimum, positoque in arce praesidio Macedonum, reversum in terram suam.
63 Et post biennium rursum contra Ptolemaeum exercitum congregasse, et venisse ad Austrum. Cumque duo fratres Ptolemaei, Cleopatrae filii, quorum avunculus erat, obsiderentur Alexandriae, legatos venisse Romanos: quorum unus Marcus Popilius Lenas, cum eum stantem invenisset in littore, et senatusconsultum dedisset, quo iubebatur ab amicis populi Romani recedere, et suo imperio esse contentus, et ille ad amicorum responsionem consilium distulisset, orbem dicitur fecisse in arenis baculo quem tenebat in manu, et circumscripsisse regem atque dixisse: Senatus et populus Romanus praecipiunt, ut in isto loco respondeas, quid consilii geras.
64 Quibus dictis ille perterritus ait: Si hoc placet senatui et populo Romano, recedendum est, atque ita statim movit exercitum. Percussus autem dicitur esse, non quod interierit, sed quod omnem arrogantiae perdiderit magnitudinem. De Antichristo nullus ambigit quin pugnaturus sit adversus Testamentum sanctum, et primum contra regem Aegypti dimicans, Romanorum protinus auxilio terreatur. Haec autem sub Antiocho Epiphane in imagine praecesserunt, ut rex sceleratissimus, qui persecutus est populum Dei, praefiguret Antichristum, qui Christi populum persecuturus est. Unde multi nostrorum putant ob saevitiae et turpitudinis magnitudinem, Domitium Neronem Antichristum fore.
65 Et revertetur, et indignabitur contra Testamentum sanctuarii, et faciet ac revertetur, et cogitabit de his qui dereliquerunt Testamentum sanctuarii. Haec plenius in Machabaeorum gestis legimus: quod postquam eum de Aegypto pepulerunt Romani, indignans venerit contra Testamentum sanctuarii, et ab his invitatus sit qui dereliquerant Legem Dei et se caeremoniis miscuerant ethnicorum.
66 Quod plenius complendum est sub Antichristo, qui indignabitur contra Testamentum Dei, et cogitabit adversum illos quos vult Legem Dei derelinquere. Unde significantius interpretatus est Aquila: Et cogitabit, ut deseratur pactum sanctuarii.
67Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium, et dabunt abominationem in desolationem. Pro brachiis, alius interpretatus est semina, ut significaret stirpem atque progeniem.
68 Volunt autem eos significari qui ab Antiocho missi sunt post biennium quam templum exspoliaverat, ut tributa exigerent a Iudaeis, et auferrent cultum Dei, et in templo Ierusalem, Iovis Olympii simulacrum et Antiochi statuas ponerent, quas nunc abominationem desolationis vocat, quando ablatum est holocaustum, et iuge sacrificium.
69 Quae universa in typo Antichristi, nostri praecessisse contendunt, qui se sessurus est in templo Dei, et se facturus ut Deum. Iudaei autem noc nec de Antiocho Epiphane, nec de Antichristo, sed de Romanis intelligi volunt, de quibus supra dictum est: Et venient trieres, sive Itali atque Romani, et humiliabitur.
70 Post multa, inquit, tempora de ipsis Romanis, qui Ptolemaeo venere auxilio, et Antiocho comminati sunt, consurget rex Vespasianus, surgent brachia eius, et semina, Titus filius cum exercitu, et polluent sanctuarium, auferentque iuge sacrificium, et templum tradent aeternae solitudini. SIIM, quippe et CHETHIM quos nos trieres et Romanos interpretati sumus, Hebraei Italos volunt intelligi atque Romanos.
71Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter. Populus autem sciens Deum suum, obtinebit et faciet. Et hoc in Machabaeis legimus, quod quidem simulaverint se Legis Dei esse custodes, et postea cum gentibus pactum fecerint: alii vero permanserint in religione; quod et Antichristi temporibus futurum arbitror, quando refrigescet charitas multorum.
72 De quibus Dominus loquitur in Evangelio: Putas, Filius hominis veniens inveniet fidem super terram?
73 Et docti in populo docebunt plurimos, et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. Quanta Iudaei ab Antiocho passi sunt, Machabaeorum libri referunt, et triumphi eorum testimonio sunt: qui pro custodia legis Dei, flammas, et gladios, et servitutem, et rapinas, et poenas ultimas sustinuerunt.
74 Quae futura nemo dubitet sub Antichristo, multis resistentibus potentiae eius, et in diversa fugientibus. Quae Hebraei in ultima eversione templi, quae sub Vespasiano et Tito accidit, interpretantur, fuisse plurimos de populo qui scirent Dominum suum, et pro custodia Legis eius interfecti sunt.
75Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit. Parvulum auxilium, Mathathiam significari arbitratur Porphyrius, de vico Modin; qui adversum duces Antiochi rebellavit, et cultum veri Dei servare conatus est. Parvum autem, inquit, auxilium vocat, quia occisus est in praelio Mathathias, et postea Iudas filius eius qui vocabatur Machabaeus, pugnans cecidit, et caeteri fratres eius adversariorum fraude decepti sunt. Lege Machabaeorum libros.
76 Haec, ait, omnia idcirco sunt facta, ut probentur et eligantur sancti, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia in aliud tempus erat dilata victoria. Sub Antichristo parvum auxilium nostri intelligi volunt, quia congregati sancti resistent ei, et utentur auxilio parvulo, et postea de eruditis corruent plurimi. Et hoc fiet, ut quasi conflentur in fornace, et dealbentur, et eligantur donec veniat tempus praefinitum, quia vera victoria in adventu Christi erit.
77 Hebraeorum quidam haec de Severo, et Antonino principibus intelligunt, qui Iudaeos plurimum dilexerunt. Alii vero de Iuliano imperatore: quod quando oppressi fuerint a Caio Caesare, et in captivitatis angustiis multa perpessi, ille consurgat, Iudaeos amare se simulans, et in templo eorum immolaturum se esse promittens: in quo parvam spem auxilii habebunt, et applicabuntur illis gentilium plurimi, non in veritate, sed in mendacio.
78 Pro idolorum enim cultu, eius simulabunt amicitias. Et hoc facient, ut qui probati sunt, manifesti fiant. Tempus enim verae salutis eorum, et auxilii futurum esse Christum, quem falso putant esse venturum: cum sint recepturi Antichristum.
79Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversum omnem deum, et adversum Deum deorum loquetur magnifica: et diriget donec compleatur ira, perpetrata quippe definitio est. Sive ut alius interpretatus est; in ipso enim erit consummatio. Ab hoc loco Iudaei dici de Antichristo putant, quod post Iuliani parvum auxilium surrecturus sit rex qui faciat iuxta voluntatem suam, et elevetur contra omne quod dicitur deus, et adversum Deum deorum loquatur magnifica: ita ut sedeat in templo Dei, et seipsum faciat Deum, et dirigatur voluntas eius, donec compleatur ira Dei, quia in ipso erit consummatio.
80 Quod quidem et nos de Antichristo intelligimus. Porphyrius autem et caeteri qui sequuntur eum, de Antiocho Epiphane dici arbitrantur quod erectus sit contra cultum Dei, et in tantam superbiam venerit, ut in templo Ierosolymis simulacrum suum poni iusserit. Quodque sequitur: et diriget, donec compleatur ira, quia in ipso erit consummatio, sic intelligunt, tam diu eum posse, donec irascatur ei Deus, et ipsum interfici iubeat.
81 Siquidem Polybius et Diodorus qui Bibliothecarum scribunt historias, narrant eum non solum contra Deum fecisse Iudaeae, sed avaritiae facibus accensum, etiam templum Dianae in Elimaide, quod erat ditissimum, spoliare conatum: oppressumque a custodibus templi et vicinis circum gentibus, et quibusdam phantasiis atque terroribus versum in amentiam, ac postremum morbo interiisse, et hoc ei accidisse commemorant, quia templum Dianae violare conatus sit. Nos autem dicimus, etiamsi acciderit ei, ideo accidisse, quia in sanctos Dei multam exercuerit crudelitatem, et polluerit templum eius.
82 Non enim pro eo quod conatus est facere, et acta poenitentia, desivit implere, sed pro eo quod fecit punitus esse credendus est.
83Et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum: nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget. Deum autem MAOZIM in loco suo venerabitur; et Deum quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. Et faciet ut muniat MAOZIM cum deo alieno quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. Pro eo quod nos interpretati sumus, et erit in concupiscentiis feminarum, LXX transtulerunt, et concupiscentiis mulierum non subiacebit. Rursum pro Deo MAOZIM, quod habetur in Hebraico, Aquila transtulit, Deum fortitudinum; LXX, Deum fortissimum. Quia vero in Hebraico pro eo, quod nos diximus: et erit in concupiscentiis feminarum, ambigue positum est, dicente Aquila, qui verbum expressit e verbo: καὶ ἐπὶ Θεὸν πατέρων αὐτοῦ οὐ συνήσει, καί ἐπὶ ἐπιθυμίαν γυναικῶν, καὶ ἐπὶ πάντα θεὸν οὐ συνήσει, id est, et super Deum patrum suorum non intelliget, et super concupiscentiam feminarum, et super omnem Deum non intelliget. Quibus verbis intelligitur habere eum concupiscentiam feminarum, et non habere.
84 Si legerimus, et intellexerimus ἀπὸ κοινοῦ, et super concupiscentiam feminarum non intelliget, de Antichristo facilior interpretatio est: quod ideo simulet castitatem, ut plurimos decipiat. Sin autem ita legerimus, et super concupiscentiam feminarum, ut subaudiatur erit, Antiochi personae magis coaptabitur, qui luxuriosissimus fuisse dicitur, et in tantum dedecus per stupra et corruptelas venisse regiae dignitatis, ut mimis quoque et scortis publice iungeretur, et libidinem suam, populo praesente, compleret.
85 Deum MAOZIM ridicule Porphyrius interpretatus est, ut diceret in vico Modin, unde fuit Mathathias, et filii eius, Antiochi duces, Iovis posuisse statuam: et compulisse Iudaeos, ut ei victimas immolarent, id est, deo Modin. Quod autem sequitur, et deum quem ignoraverunt patres eius, colet, hoc magis Antichristo quam Antiocho convenit.
86 Legimus enim Antiochum idolorum Graeciae habuisse cultum, et Iudaeos atque Samaritas ad venerationem suorum deorum compulisse. Necnon et hoc quod infert, et faciet ut muniat MAOZIM cum deo alieno quem cognovit: et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito, Theodotio interpretatus est: Et aget haec ut muniat praesidia cum deo alieno: et cum eis ostenderit, multiplicabit honorem, et dominari eos multis faciet, et terram dividet gratis. Pro praesidiis, confugia interpretatus est Symmachus: quod Porphyrius ita edisserit: faciet haec omnia ut muniat arcem Ierusalem, et in caeteris urbibus ponat praesidia, et Iudaeos doceat adorare Deum alienum: haud dubium quin Iovem significet.
87 Quem cum illis ostenderit, et adorandum esse persuaserit: tunc dabit deceptis honorem, et gloriam plurimam, et faciet caeteris, qui in Iudaea fuerint dominati, et pro praevaricatione possessiones dividet, et dona distribuet. Antichristus quoque multa deceptis munera largietur, et terram suo exercitui dividet: quosque terrore non quiverit, subiugabit avaritia.
88Et in tempore praefinito praeliabitur adversum eum rex Austri: et quasi tempestas veniet contra illum rex Aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna: et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. Et introibit in terram gloriosam, et multi corruent. Pro quo interpretatus est Symmachus: et multa millia corruent: Theodotio, et multi infirmabuntur. Multas autem corruere iuxta Aquilam, vel urbes, vel regiones, vel provincias intellige.
89 Et haec Porphyrius ad Antiochum refert: quod undecimo anno regni sui rursus contra sororis filium Ptolemaeum Philometorem dimicaverit. Qui audiens venire Antiochum, congregavit multa populorum millia. Sed Antiochus quasi tempestas valida in curribus, et in equitibus, et in classe magna ingressus sit terras plurimas, et transeundo universa vastaverit: veneritque ad terram inclytam, id est, Iudaeam, quam Symmachus terram fortitudinis interpretatus est: pro qua Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit SABAI: et arcem munierit de ruinis murorum civitatis, et sic perrexerit in Aegyptum.
90 Nostri autem ad Antichristum et ista referentes, dicunt quod primum pugnaturus sit contra regem Austri, id est, Aegypti, et postea Libyas, et Aethiopas superaturus: quae de decem cornibus tria contrita cornua supra legimus; et quia venturus sit in terram Israel, et multae ei vel urbes, vel provinciae daturae manus.
91 Hae autem solae salvabuntur de manibus eius, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. Antiochus, aiunt, festinans contra Ptolemaeum regem Austri, Idumaeos, et Moabitas, et Ammonitas qui ex latere Iudaeae erant, non tetigit: ne occupatus alio praelio, Ptolemaeum redderet fortiorem. Antichristus quoque Idumaeam, et Moabitas, ac filios Ammon, id est, Arabiam relinquet intactam: quia illuc Sancti ad deserta confugient.
92Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non effugiet: et dominabitur thesaurorum auri atque argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti. Per Libyas quoque et Aethiopias transibit. Haec Antiochum ex parte fecisse legimus. Sed quod sequitur, per Libyas et Aethiopias transibit, magis nostri asserunt Antichristo convenire.
93 Antiochus enim Libyam quam plerique Africam intelligunt, Aethiopiamque non tenuit: nisi forte quia in ipso climate sunt provinciae Aegypti, et longe per deserta vicinae, captis Aegyptiis, etiam istae provinciae conturbatae sunt. Unde non dicit, quod ceperit eas: sed per Libyas Aethiopiasque transierit.
94Et fama turbabit eum ab Oriente et ab Aquilone. Et veniet in multitudine magna, ut conterat et interficiat plurimos. Et figet tabernaculum suum in Apedno: inter duo maria super montem inclytum et sanctum, et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. Et in hoc loco Porphyrius tale nescio quid de Antiocho somniat: Pugnans, inquit, contra Aegyptios, et Libyas Aethiopiasque pertransiens, audiet sibi ab Aquilone et ab Oriente praelia concitari, unde et regrediens capiet Aradios resistentes, et omnem in littore Phoenicis vastabit provinciam.
95 Confestimque perget ad Artaxiam regem Armeniae, qui de Orientis partibus movebitur, et interfectis plurimis de eius exercitu, ponet tabernaculum suum in loco Apedno, qui inter duo latissima situs est flumina, Tigrim, et Euphratem. Cumque hucusque processerit, in quo monte inclyto sederit et sancto, dicere non potest: quamquam inter duo maria eum sedisse, probare non potest, et stultum sit duo Mesopotamiae flumina, duo maria interpretari.
96 Montem autem inclytum idcirco praeteriit, quia secutus est Theodotionis interpretationem, qui ait: inter media maria super montem Saba sanctum. Cumque Saba nomen montis, vel Armeniae, vel Mesopotamiae putet, quare sit sanctus dicere non potest: etiam hac licentia mentiendi, possumus nos addere quod ille conticuit: sanctum dici montem, quia iuxta errorem Armeniorum sit idolis consecratus.
97 Et veniet, inquit, usque ad summitatem ipsius montis, in Elimaide provincia, quae est ultima Persarum ad Orientem regio; ibique volens templum Dianae spoliare, quod infinita donaria habebat, fugatus a barbaris est, qui mira veneratione fanum illud suspiciebant, et mortuus est moerore consumptus in Tabes, oppido Persidis.
98 Haec ille in suggillationem nostri artificiosissimo sermone composuit, quae etiamsi potuerit approbare, non de Antichristo dicta, sed de Antiocho, quid ad nos, qui non ex omnibus Scripturarum locis Christi probamus adventum, et Antichristi mendacium? Pone enim haec dici de Antiocho, quid nocet religioni nostrae? Numquid et in superiori Visione, ubi in Antiocho prophetia consummata est, aliquid de Antichristo dicitur? Dimittat itaque dubia, et in manifestis haereat: dicatque quis sit ille lapis, qui de monte abscissus sine manibus, creverit in montem magnum, et orbem impleverit, et quadriformem imaginem contriverit: qui sit ille filius hominis, qui cum nubibus venturus sit, et staturus ante vetustum dierum, et dandum ei regnum quod nullo fine claudatur: omnesque populi, tribus ac linguae, ipsi servituri sint.
99 Haec quae manifesta sunt praeterit, et de Iudaeis asserit prophetari, quos usque hodie servire cognoscimus. Et dicit eum qui sub nomine Danielis scripsit librum, ad refocillandam spem suorum fuisse mentitum. Non quo omnem historiam futuram nosse potuerit, sed quo iam facta memoraret; et in ultimae visionis calumniis immoratur, flumina ponens pro mari, et montem inclytum et sanctum Apedno, quem ubi legerit, nullam potest proferre historiam.
100 Nostri autem extremum Visionis huius capitulum super Antichristo sic exponunt, quod pugnans contra Aegyptios Libyasque, et Aethiopias, et tria cornua de decem cornibus conterens, auditurus sit de Aquilonis et de Orientis partibus adversum se bella consurgere, quod veniens cum magna multitudine, ut conterat et interficiat plurimos, figat tabernaculum suum in Apedno iuxta Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur: ubi incipiunt Iudaeae provinciae montana consurgere. Denique inde se erigens usque ad montem Oliveti, Ierosolymorum regio ascenditur; et hoc esse quod nunc Scriptura dicit: Et cum fixerit tabernaculum suum in montanae provinciae radicibus inter duo maria, mare videlicet quod nunc appellatur Mortuum ab Oriente, et mare Magnum in cuius littore Caesarea, Ioppe, Ascalon, et Gazae sitae sunt. Tunc veniet usque ad summitatem montis eius, hoc est, montanae provinciae, id est, verticem montis Oliveti, qui inclytus vocatur, quia ex eo Dominus atque Salvator ascendit ad Patrem, et nullus Antichristo poterit auxiliari, contra se Domino saeviente.
101 Et asserunt ibi Antichristum esse periturum, unde Dominus ascendit ad coelos. Apedno verbum compositum est, quod si dividas, intelligi potest, θρόνου αὐτοῦ, id est, solii sui. Et est sensus: Et figet tabernaculum suum et thronum suum inter maria super montem inclytum et sanctum.
102 Hunc locum Symmachus ita interpretatus est: καὶ ἐκτενεῖ τὰς σκηνὰς τοῦ ἱπποστασίου αὐτοῦ μεταξὺ τῶν θαλασσῶν εἰς τὸ ὄρος τῆς δυνάμεως τὸ ἅγιον, καὶ ἥξει ἕως ἄκρου αὐτοῦ, quod in Latino sonat: et extendet papiliones equitatus sui inter maria, super montem fortitudinis sanctum, et veniet usque ad verticem montis. Theodotio: Et figet tabernaculum suum in Aphedano inter maria in monte Saba sancto, et veniet usque ad partem eius. Aquila: Et plantabit tabernaculum praetorii sui in Ἀφαδανῷ inter maria, in monte glorioso et sancto, et veniet usque ad finem eius. Soli Septuaginta omni se nominis quaestione liberantes interpretati sunt: Et statuet tabernaculum suum tunc inter maria, et montem voluntatis sanctum, et veniet hora consummationis eius. Quos Apollinarius secutus, de nomine Apedno omnino conticuit.
103 Hoc ideo prolixius posui, ut et Porphyrii ostendam calumniam qui haec omnia ignoravit, aut nescire se finxit, et Scripturae sanctae difficultatem: cuius intelligentiam absque Dei gratia et doctrina maiorum sibi imperitissimi vel maxime vindicant. Notandum autem, quod P litteram Hebraeus sermo non habeat, sed pro ipsa utatur PHE, cuius vim Graecum φ sonat.
104 In isto tantum loco apud Hebraeos scribatur quidem PHE, sed legatur P. Quod autem Antichristus veniat usque ad summitatem montis sancti et inclyti, et ibi pereat, Isaias plenius loquitur: Praecipitabit Dominus in monte sancto faciem dominatoris tenebrarum super omnes gentes, et eum qui dominatur cunctis populis, et unctionem quae uncta est contra universas nationes.