monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20 > bsbClm6224.43 > sectio 70

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 70
Cui loco respondebo breviter, quia spiritus plerumque ponitur pro gratia spiritali, sicut et Apostolus dixit: Quia ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus , hoc est, gratia spiritalis; nisi forte gemitus vos sancti Spiritus audire potuistis. Ergo et hic adoratur Deus, non in malitia cordis, sed in gratia spiritali. In animam enim malevolamnon intrat sapientia ; quia nemo potest dicere Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto . Statimque subdidit: Divisiones vero gratiarum sunt .