monumenta.ch > Ambrosius > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 72
Aut si putas quod velut personaliter dictum de Spiritu videatur et de Christo: ergo Deus similiter adoratur in veritate, sicut adoratur in Spiritu. Aut similis igitur subiectio, quod absit ut credas; et nec Filius adoratur: aut, quod verum est, similis unitatis est gratia, et Spiritus adoratur.