monumenta.ch > Ambrosius > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 76
Adorant autem non solum divinitatem eius, sed etiam scabellum pedum eius, sicut scriptum est: Et adorate scabellum pedum eius; quoniam sanctum est . Aut si negant quia in Christo etiam incarnationis adoranda mysteria sint, in quibus velut vestigia quaedam divinitatis expressa, et vias quasdam Verbi coelestis advertimus; legant quia et apostoli adorabant eum in carnis gloria resurgentem .