monumenta.ch > Ambrosius > sectio 77

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 77
Ergo si nihil derogat Christo, quod Deus adoratur in Christo; quia adoratur et Christus: nihil utique derogat etiam Spiritui, quia Deus adoratur in Spiritu; quia adoratur et Spiritus, sicut Apostolus dixit: Spiritui Dei servimus . Qui enim servit, et adorat, sicut supra dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies .