monumenta.ch > Hieronymus > csg48.319 > sectio 79

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 79
Videamus tamen ne terram illam dicat adorandam Propheta, quam Dominus Iesus in carnis assumptione suscepit. Itaque per scabellum terra intelligitur: per terram autem caro Christi, quam hodieque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in Domino Iesu, ut supra diximus, adorarunt; neque enim divisus est Christus, sed unus : neque cum adoratur tamquam Dei Filius, natus ex Virgine denegatur. Cum igitur incarnationis adorandum sit sacramentum, incarnatio autem opus Spiritus, sicut scriptum est: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei : haud dubie etiam sanctus Spiritus adorandus est; quando adoratur ille, qui secundum carnem natus ex Spiritu sancto est.