monumenta.ch > Ambrosius > sectio 83

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 11, 83
Adhuc verbi istius vim atque sermonis diligentius pertractemus, et proprietatem eius ex aliis colligamus: Omnia, inquit, in Sapientia fecisti . Quid hic igitur intelligimus exsortem factorum esse Sapientiam? Sed omnia per ipsum facta sunt . Et David ait: Verbo Domini coeli firmati sunt Ergo ipse qui Dei Filium etiam coelestium dicit auctorem, ita utique dixit in Filio facta omnia, ut in operum instauratione Filium a Patre minime separaret, sed Patri iungeret.