monumenta.ch > Ambrosius > sectio 18
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 5, 18
Certum est solum et summum bonum esse virtutem, eamque abundare solam ad vitae fructum beatae: nec externis aut corporis bonis, sed virtute sola vitam praestari beatam, per quam vita aeterna acquiritur. Vita enim beata fructus praesentium: vita autem aeterna spes futurorum est.