monumenta.ch > Ambrosius > sectio 65

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 5, 65
Quomodo mutabilis, qui bonus semper est? Neque enim umquam malus Spiritus sanctus, per quem nobis quae bona sunt, ministrantur. Unde et evangelistae duo in uno eodemque loco, diversis quidem inter se verbis, sed eadem designarunt; habes enim in Matthaeo: Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se ! Secundum Lucam autem invenies ita scriptum: Quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum sanctum petentibus se ! Advertimus ergo bonum esse Spiritum sanctum Domini iudicio, evangelistarum testimonio: quando alius pro sancto Spiritu bona, alius pro bonis sanctum Spiritum nominavit. Si igitur quod bonum est, hoc est Spiritus sanctus, quomodo bonus non est?