monumenta.ch > Ambrosius > sectio 67

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 5, 67
Pulchre autem dixit: Captivam captivitatem. Christi enim victoria, victoria libertatis est, quae omnes gratiae vindicavit, nullum astrinxit iniuriae. Ergo in omnium absolutione nemo captivus est. Et quia Dominicae tempore passionis sola feriabatur iniuria, quae captivos omnes amiserat quos tenebat; in se recurrens captiva facta est ipsa captivitas, iam non Belial addicta, sed Christo, cui servire libertas est. Qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini .