monumenta.ch > Ambrosius > sectio 69

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 5, 69
Sed videamus utrum bonitatem habeat, cum fons sit principiumque bonitatis. Nam sicut Pater bonitatem habet et Filius, ita etiam bonitatem habet et Spiritus sanctus. Quod etiam Apostolus docuit dicens: Fructus autem Spiritus pax, charitas, gaudium, patientia, bonitas . Quis autem dubitat quod bonus sit, cuius fructus est bonitas? Arbor enim bona bonos fructus facit .