monumenta.ch > Ambrosius > sectio 72

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 5, 72
Sed quid differimus eos? Nam si verba exigunt, cum facta non abnuant, accipiant bonum Spiritum scriptum; dixit enim David: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam . Quid est enim Spiritus, nisi plenus bonitatis? Qui cum sit inaccessibilis natura, receptibilis tamen propter bonitatem suam nobis est, complens virtute omnia, sed qui solis participetur iustis, simplex substantia, opulentus virtutibus, unicuique praesens, dividens de suo singulis, et ubique totus.