monumenta.ch > Ambrosius > sectio 77

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 6, 77
Et ideo hi tres testes unum sunt, sicut Ioannes dixit: Aqua, sanguis, et Spiritus . Unum in mysterio, non in natura. Aqua igitur testis est sepulturae, sanguis testis est mortis, Spiritus testis est vitae. Si qua ergo in aqua gratia, non ex natura aquae, sed ex praesentia est Spiritus sancti.