monumenta.ch > Ambrosius > sectio 79

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 6, 79
Signati ergo Spiritu a Deo sumus. Sicut enim in Christo morimur, ut renascamur; ita etiam Spiritu signamur, ut splendorem atque imaginem eius et gratiam tenere possimus: quod est utique spiritale signaculum. Nam etsi specie signemur in corpore, veritate tamen in corde signamur; ut Spiritus sanctus exprimat in nobis imaginis coelestis effigiem.