monumenta.ch > Ambrosius > sectio 81

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 7, 81
Cum igitur omnis creatura certis naturae suae sit circumscripta limitibus; si quidem et illa invisibilia opera, quae non queunt locis et finibus comprehendi, substantiae suae tamen proprietate clauduntur: quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem; quia et in omnibus et ubique semper est, quod utique divinitatis et dominationis est proprium: Domini enim est terra, et plenitudo eius ? Et ideo cum Dominus servulos suos apostolos destinaret, ut agnosceremus aliud creaturam esse, aliud gratiam spiritalem, alios alio destinabat; quia omnes simul ubique esse non poterant. Dedit autem omnibus Spiritum sanctum, qui licet separatis apostolis inseparabilis gratiae munus infunderet. Erant igitur diversae personae, sed unus in omnibus operationis effectus; quia unus est Spiritus sanctus, de quo ait: Accipietis virtutem venientem, Spiritum sanctum in vos; et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria usque in fines terrae .