monumenta.ch > Ambrosius > sectio 82

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 7, 82
Incircumscriptus igitur et infinitus Spiritus sanctus, qui se discipulorum sensibus per separatarum divortia discreta regionum, remotosque fines totius orbis infudit, quem nihil potest praeterire vel fallere. Et ideo sanctus David ait: Quo ibo a Spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam ? De quo Angelo Scriptura hoc dicit? de qua Dominatione? de qua Potestate? Cuius inveniemus Angeli virtutem per plurimos esse diffusam? Angeli enim ad paucos mittebantur, Spiritus autem sanctus populis infundebatur. Quis igitur dubitet quin divinum sit, quod infunditur simul pluribus, nec videtur: corporeum autem, quod et videtur a singulis, et tenetur?