monumenta.ch > Ambrosius > sectio 89

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 7, 89
Quid igitur sancti Spiritus operatione divinius, cum etiam benedictionum suarum praesulem Spiritum Deus ipse testetur dicens: Ponam Spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos ? Nulla enim potest esse plena benedictio, nisi per infusionem Spiritus sancti. Unde et apostolus nihil melius hoc nobis quod optaret invenit, sicut ipse dixit: Non deficimus pro vobis orantes et obsecrantes, ut repleamini cognitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, ambulantes digne Deo . Hanc igitur Dei esse docuit voluntatem, ut magis in bonis operibus et sermonibus et sensibus ambulantes repleamur voluntate Dei, qui ponit in cordibus nostris Spiritum sanctum. Ergo si is qui habet Spiritum sanctum, Dei repletus est voluntate; utique inter Patrem et Spiritum nulla distantia voluntatis est.