monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 01, 36, 1
Sed adhuc mihi quaedam dicenda sunt adversus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, qua diis suis sacrificare prohibentur. Commemoranda sunt enim quae et quanta occurrere poterunt vel satis esse videbuntur mala, quae illa civitas pertulit vel ad eius imperium provinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam vel illis clareret nostra religio, vel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet.