monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 03, 14, 1
Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani provocati sunt, quia videlicet pax Numae tam longa vilverat! Quam crebrae strages Romani Albanique exercitus fuerunt et utriusque comminutio civitatis! Alba namque illa, quam filius Aeneae creavit Ascanius, Romae mater propior ipsa quam Troia, a Tullo Hostilio rege provocata conflixit, confligens autem et adflicta est et adflixit, donec multorum taederet pari defectione certaminum.