monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 03, 25, 1
Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus tumultus ille commissus est, ubi tot cives ordinis cuiusque ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae testis contionantum oculos feriret memoriamque compungeret. Sed hoc quid aliud fuit quam inrisio deorum, illi deae templum construere, quae si esset in civitate, non tantis dissensionibus dilacerata conrueret? Nisi forte sceleris huius rea Concordia, quia deserverat animos civium, meruit in illa aede tamquam in carcere includi.