monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > csg68.234 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 04, 21, 1
Has deas non veritas, sed vanitas facit; haec enim veri Dei munera sunt, non ipsae sunt deae. Verum tamen ubi est virtus et felicitas, quid aliud quaeritur? Quid ei sufficit, cui virtus felicitasque non sufficit? Omnia quippe agenda complectitur virtus, omnia optanda felicitas.