monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 04, 34, 4
Sine Segetia segetes sine Bubona boves, mella sine Mellona poma sine Pomona, et prorsus omnia, pro quibus tantae falsorum deorum turbae Romani supplicandum putarunt, ab uno vero Deo multo felicius acceperunt. Et si non in eum peccassent, inpia curiositate tamquam magicis artibus seducti ad alienos deos et ad idola defluendo, et postremo Christum occidendo: in eodem regno etsi non spatiosiore, tamen feliciore mansissent.