monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 05, 6, 2
At enim plurimum vis horoscopi valet. Hoc quam nihil sit, iam satis disserui. Sed qualecumque sit, in ortu valere dicunt; numquid et in conceptu? ubi et unum concubitum esse manifestum est, et tanta naturae vis est, ut, cum conceperit femina, deinde alterum concipere omnino non possit; unde necesse est eadem esse in geminis momenta conceptus.