monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 05, 7, 7
Nam si hanc admiserint, procedit ratiocinatio, quae gradatim accessibus modicis eos a muscis ad camelos elephantosque perducat. Nec illud volunt advertere, quod electo ad seminandum agrum die tam multa grana in terram simul veniunt, simul germinant, exorta segete simul herbescunt pubescunt flavescunt, et tamen inde spicas ceteris coaevas atque, ut ita dixerim, congerminales alias robigo interimit, alias aves depopulantur, alias homines avellunt.