monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 05, 14, 1
Huic igitur cupiditati melius resistitur sine dubitatione quam ceditur. Tanto enim quisque est Deo similior, quanto et ab hac inmunditia mundior. Quae in hac vita etsi non funditus eradicatur ex corde, quia etiam bene proficientes animos temptare non cessat: saltem cupiditas gloriae superetur dilectione iustitiae, ut, si alicubi iacent quae apud quosque improbantur, si bona, si recta sunt, etiam ipse amor humanae laudis erubescat et cedat amori veritatis.