monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 05, 19, 4
Quidquid enim fecerit ad oculos hominum, quo gloriae contemptor appareat, ad maiorem laudem, hoc est ad maiorem gloriam, facere si credatur, non est unde se suspicantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium temeritatem, quorum tamen, si vere bonus est, non contemnit salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu Dei virtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita diligat, ut suos osores vel detractores velit correctos habere consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus autem suis, quamvis parvipendat quod eum laudant, non tamen parvipendit, quod amant, nec eos vult fallere laudantes, ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut potius ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure laudatur.