monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 05, 22, 6
Recolant igitur qui legerunt, quam diuturna bella, quam variis eventis, quam luctuosis cladibus a veteribus sint gesta Romanis, sicut solet orbis terrarum velut procellosissimum pelagus varia talium malorum tempestate iactari, et quod nolunt aliquando fateantur, nec insanis adversus Deum linguis se interimant et decipiant imperitos.