monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 06, 1, 4
Ceterum quis ferat dici atque contendi deos illos, quorum in quarto libro quosdam commemoravi, quibus rerum exiguarum singulis singula distribuuntur officia, vitam aeternam cuique praestare? An vero peritissimi illi et acutissimi viri, qui se pro magno beneficio conscripta docuisse gloriantur, ut sciretur quare cuique deo supplicandum esset, quid a quoque esset petendum, ne absurditate turpissima, qualis ioculariter in mimo fieri solet, peteretur a Libero aqua, a Lymphis vinum, auctores erunt cuipiam hominum diis inmortalibus supplicanti, ut, cum a Lymphis petierit vinum eique responderint: Nos aquam habemus, hoc a Libero pete, possit recte dicere: Si vinum non habetis, saltem date mihi vitam aeternam?