monumenta.ch > Augustinus > sectio 5 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 06, 1, 12
Quae cum ita sint, si eorum, qui colerent deam Iuventatem, aetas ipsa floreret insignius, contemptores autem eius vel intra annos occumberent iuventutis, vel in ea tamquam senili torpore frigescerent; si malas cultorum suorum speciosius et festivius Fortuna barbata vestiret, a quibus autem sperneretur, glabros aut male barbatos videremus: etiam sic rectissime diceremus huc usque istas deas singulas posse, suis officiis quodam modo limitatas, ac per hoc nec a Iuventate oportere peti vitam aeternam, quae non daret barbam, nec a Fortuna barbata boni aliquid post hanc vitam esse sperandum, cuius in hac vita potestas nulla esset, ut eandem saltem aetatem, quae barba induitur, ipsa praestaret.