monumenta.ch > Augustinus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 06, 4, 9
Non itaque rebus divinis anteferre voluit res humanas, sed rebus veris noluit anteferre res falsas. In his enim, quae scripsit de rebus humanis, secutus est historiam rerum gestarum; quae autem de his, quas divinas vocat, quid nisi opiniones rerum vanarum?