monumenta.ch > Augustinus > sectio 19 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 07, 6, 1
Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens deum se arbitrari esse animam mundi, quem Graeci vocant κόσμον, et hunc ipsum mundum esse deum; sed sicut hominem sapientem, cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore.