monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 07, 19, 1
"Saturnum", inquit, "dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum devorare, quod eo semina, unde nascerentur, redirent. Et quod illi pro Iove gleba obiecta est devoranda, significat, inquit, manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam utilitas arandi esset inventa." Saturnus ergo dici debuit ipsa terra, non semina; ipsa enim quodam modo devorat quae genuerit, cum ex ea nata semina in eam rursus recipienda redierint.