monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 5 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 07, 23, 2
Sed pars animae mundi, inquiunt, quae per illam permeat, deam facit. Quasi non evidentior sit in hominibus anima, quae utrum sit nulla fit quaestio; et tamen homines dii non habentur et, quod est graviter dolendum, his, qui dii non sunt et quibus ipsi meliores sunt, colendis et adorandis mirabili et miserabili errore subduntur.