monumenta.ch > Augustinus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 07, 23, 6
Sed haec cum philosophis fortassis agenda sunt; nunc autem istum adhuc politicum volo. Fieri enim potest, ut, licet in illam naturalis theologiae veluti libertatem caput erigere paululum voluisse videatur, adhuc tamen hunc librum versans et se in illo versari cogitans, eum etiam inde respexerit et hoc propterea dixerit, ne maiores eius sive aliae civitates Tellurem atque Neptunum inaniter coluisse credantur.