monumenta.ch > Augustinus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 07, 23, 7
Sed hoc dico: pars animi mundani, quae per terram permeat, sicut una est terra, cur non etiam unam fecit deam, quam dicit esse Tellurem? Quod si ita fecit, ubi erit Orcus, frater Iovis atque Neptuni, quem Ditem patrem vocant? ubi eius coniux Proserpina, quae secundum aliam in eisdem libris positam opinionem non terrae fecunditas, sed pars inferior perhibetur?