monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 6 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 07, 27, 7
Sed hi quonam modo, id est quam turpiter nefarieque, coluerint, in promptu est; quid autem vel quos coluerint, esset obscurum, nisi eorum testaretur historia ea ipsa, quae foeda et turpia confitentur, numinibus terribiliter exigentibus reddita; unde remotis constat ambagibus nefarios daemones atque inmundissimos spiritus hac omni civili theologia invisendis stolidis imaginibus et per eas possidendis etiam stultis cordibus invitatos.