monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 07, 33, 1
Per hanc ergo religionem unam et veram potuit aperiri deos gentium esse inmundissimos daemones, sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum deos se putari cupientes et quasi divinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes atque ad verum Deum conversionem humanis animis invidentes.