monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 07, 34, 2
Nam, sicut apud eundem Varronem legitur in libro de cultu deorum, "Terentius quidam cum haberet ad Ianiculum fundum et bubulcus eius iuxta sepulcrum Numae Pompilii traiciens aratrum eruisset ex terra libros eius, ubi sacrorum institutorum scriptae erant causae, in Urbem pertulit ad praetorem. At ille cum inspexisset principia, rem tantam detulit ad senatum. Ubi cum primores quasdam causas legissent, cur quidque in sacris fuerit institutum, Numae mortuo senatus adsensus est, eosque libros tamquam religiosi patres conscripti, praetor ut combureret, censuerunt."
Credat quisque quod putat; immo vero dicat, quod dicendum suggesserit vesana contentio, quilibet tantae impietatis defensor egregius.