monumenta.ch > Augustinus > sectio 14 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 08, 16, 2
Inter cetera etiam dicit ad eos pertinere divinationes augurum, aruspicum, vatum atque somniorum; ab his quoque esse miracula magorum. Breviter autem eos definiens ait daemones esse genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aeria, tempore aeterna horum vero quinque tria priora illis esse quae nobis, quartum proprium, quintum eos cum diis habere commune.