monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 08, 27, 4
Non autem esse ista sacrificia martyrum novit, qui novit unum, quod etiam illic offertur, sacrificium Christianorum. Nos itaque martyres nostros nec divinis honoribus nec humanis criminibus colimus, sicut colunt illi deos suos, nec sacrificia illis offerimus, nec eorum probra in eorum sacra convertimus.