monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 09, 2, 2
Apud plerosque enim usitatum est dici, alios bonos alios malos daemones; quae sive sit etiam Platonicorum, sive quorumlibet sententia, nequaquam eius est neglegenda discussio, ne quisquam velut daemones bonos sequendos sibi esse arbitretur, per quos tamquam medios diis, quos omnes bonos credit, dum conciliari adfectat et studet, ut quasi cum eis possit esse post mortem, inretitus malignorum spirituum deceptusque fallacia longe aberret a vero Deo, cum quo solo et in quo solo et de quo solo anima humana, id est rationalis et intellectualis, beata est.