monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.108 > sectio 5 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 09, 10, 3
Essent autem pares hominibus, si cum animo misero corpus saltem mortale cum eis habere meruissent; si tamen adquirerent aliquid pietatis, ut ab aerumnis vel in morte requiescerent. Nunc vero non solum feliciores hominibus non sunt animo misero, sed etiam miseriores sunt perpetuo corporis vinculo.