monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 09, 11, 1
Dicit quidem et animas hominum daemones esse et ex hominibus fieri lares, si boni meriti sunt; lemures, si mali, seu larvas; manes autem deos dici, si incertum est bonorum eos seu malorum esse meritorum. In qua opinione quantam voraginem aperiant sectandis perditis moribus, quis non videat, si vel paululum adtendat?