monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 09, 12, 2
Nam tria quae proposuit de diis laudabilia, eadem repetivit, aliis quidem verbis, ut eis adversa alia tria ex hominibus redderet. Tria deorum haec sunt: loci sublimitas, vitae perpetuitas, perfectio naturae. Haec aliis verbis ita repetivit, ut eis tria contraria humanae condicionis opponeret. "Cum et habitacula", inquit, "summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat", quia dixerat loci sublimitatem; "et vivacitas", inquit, "illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciva", quia dixerat vitae perpetuitatem; "et ingenia illa", inquit, "ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata", quia dixerat naturae perfectionem.