monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.253 v > sectio 35 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, 6, 8
Porro si nocuit, bonum auferendo vel minuendo utique nocuit. Non igitur esse potuit sempiterna voluntas mala in ea re, in qua bonum naturale praecesserat, quod mala voluntas nocendo posset adimere. Si ergo non erat sempiterna, quis eam fecerit quaero. Restat ut dicatur, quod ea res fecerit malam voluntatem, in qua nulla voluntas fuit.