monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, 14, 5
Quamvis haec verba quidam sic intellexerint, tamquam in praedestinatione Dei iam facta fuisse omnia sapiens ille voluisset intellegi, et ideo nihil recens esse sub sole. Absit autem a recta fide, ut his Salomonis verbis illos circuitus significatos esse credamus, quibus illi putant sic eadem temporum temporaliumque rerum volumina repeti, ut verbi gratia, sicut isto saeculo Plato philosophus in urbe Atheniensi et in ea schola, quae Academia dicta est, discipulos docuit, ita per innumerabilia retro saecula multum quidem prolixis intervallis, sed tamen certis, et idem Plato et eadem civitas et eadem schola idemque discipuli repetiti et per innumerabilia deinde saecula repetendi sint.