monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, 18, 4
Nobis autem fas non est credere, aliter affici Deum cum uacat, aliter cum operatur; quia nec affici dicendus est, tamquam in eius natura fiat aliquid, quod ante non fuerit. Patitur quippe qui afficitur, et mutabile est omne quod aliquid patitur.