monumenta.ch > Augustinus > sectio 11 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, 18, 6
Sed et si prius cessavit et posterius operatus est (quod nescio quem ad modum ab homine possit intellegi): hoc procul dubio, quod dicitur prius et posterius, in rebus prius non existentibus et posterius existentibus fuit; in illo autem non alteram praecedentem altera subsequens mutavit aut abstulit voluntatem, sed una eademque sempiterna et inmutabili voluntate res, quas condidit, et ut prius non essent egit, quamdiu non fuerunt, et ut posterius essent, quando esse coeperunt, hinc eis, qui talia videre possunt, mirabiliter fortassis ostendens, quam non eis indiguerit, sed eas gratuita bonitate condiderit, cum sine illis ex aeternitate initio carente in non minore beatitate permansit.