monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4 > Genesis, 47 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, 9, 3
Porro si adhuc diligentius adtendamus, nec illa mors esse apparebit, cuius gravem ac molestum in morientibus diximus sensum. Quamdiu enim sentiunt, adhuc utique vivunt, et si adhuc vivunt, ante mortem quam in morte potius esse dicendi sunt; quia illa, cum venerit, aufert omnem corporis sensum, qui ea propinquante molestus est.