monumenta.ch > Augustinus > sectio 2 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, 11, 6
Nam et hoc inaniter dicitur, si mors nulla est. Atque utinam in paradiso bene vivendo egissemus, ut re vera nulla mors esset. Nunc autem non solum est, verum etiam tam molesta est, ut nec ulla explicari locutione possit nec ulla ratione vitari.
Loquamur ergo secundum consuetudinem (non enim aliter debemus) et dicamus "ante mortem", priusquam mors accidat; sicut scriptum est: "Ante mortem ne laudes hominem quemquam." Dicamus etiam cum acciderit: Post mortem illius vel illius factum est illud aut illud.